monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 91
{XXIII} Moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomem accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini compertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus modus.